- SACRATA Lex
- SACRATA Lexapud Livium l. 2. c. 33. dicitur, quod in sacro Monte a iurata plebe scita et lata sit: quae an una, an multiplex, non satis constat. Livius et Dionysius, ubi rem ipsam nartant, unam solum nominant. Sed Livius alibi non semel Sacratas Leges dixit; quemadmodum et Cicero de provinciis Consular. et in Orat. pro C. Cornelio, ut annotavit Manutius de LL. Rom. Budaeus vero, in posterioribus Annotat. Leges sacratas dictas, quibus sanctum iubetur esse alicui Deorum, quidquid ad versus eas fecerit, sicut familia pecuniaque. Sacrabantur vero Leges, aut consecratione, aut poenarum sanctione, uti Cicero docet pro Corn. Balbo, Deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipsô, ut obtestatione et consecratione Legis, aut poenâ, cum caput eius, qui contra facit, consecratur. Vide quoque Connanum Comm. Iuris Civ. tit. 1. c. 13. num. 3. laudatum Ioanni Calvino Lexic. Iurid. sed inprimis, Ioa. Fider. Gronov. ad Livium d. l. Sic Lex quoque sacrata militaris lata legitur, ne cuius militis scripti nomen, nisi ipso velente, deleretur, additumque legi, ne quis, ubi Tribunus militum fuisset, postea Ordinum ductor esset, apud Liv. l. 7. c. 41. etc. In l. leges D. de leg. occurrunt Sacratissimae Leges, quae idem sonant, quibus nempe sanctum est, ut qui quid adversus eas fecerit, sacer alicui Deorum sit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.